monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, VIII.De morte Alexandri Constantinopolitani pontificis, et de ordinatione apud orthodoxos Pauli, apud Arianos Macedonii. <<<     >>> X.Epistula Antiocheni concilii de fide, et de bello Francico, et de Antiochiae terraemotu.

Cassiodorus, 4, CAPUT IX.Quod remoto Paulo Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de Antiocheno concilio, et ordinatione Eusebii in Alexandriam, et post eum Gregorii, et de transformatione Nicaeni concilii.

1 Post paululum vero tempus imperator ad Constantinopolim veniens, indignatur ob ordinationem factam Arianorum episcoporum; constitutoque concilio Paulum quidem removeri fecit; Eusebium vero ex Nicomedia migrantem Constantinopolim, episcopum esse decrevit. Quo facto Antiochiam profectus est imperator. Eusebius itaque nullo modo cessare patiebatur, sed omnia commovebat, donec suum propositum perduceret ad effectum.
2 Egit ergo ut in Antiochia Syriae synodus fieret, sub occasione quidem dedicationis ecclesiae quam pater Augustorum fabricari coeperat [ms. Lyr., fecerat], et post eius obitum Constantius decimo anno eam a tempore fundationis expleverat: pro veritate autem ad subversionem atque destructionem Nicaeni concilii. Ad quam synodum convenerunt ex civitatibus diversis episcopi nonaginta.
3 Maximus tamen Hierosolymitanus Macarii successor non adfuit: cogitans quia ei posset subripi, ut in damnationem subscriberet Athanasii. Sed neque Iulius interfuit maximae Romae praesul, neque in locum suum aliquem destinavit; cum utique regula ecclesiastica iubeat non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari. Fit ergo synodus in Antiochia sub praesentia Constantii principis, consulatu Marcellini et Probini (id est, anno Dom. 340 secundum Cassiod., vel. 341 secundum Baron.). Erat autem quintus annus mortis Constantini patris Augustorum.
4 Praesidebatque tunc Ecclesiae Antiochenae Placitus successor Euphronii. Fautores igitur Eusebii operae pretium iudicantes Athanasio derogare, primum quidem calumniati sunt quasi extra regulam fecisset quam tunc ipsi decreverant: quoniam non ex sententia communis concilii episcoporum receperat sacerdotium, sed sibimet arrogando in Ecclesiam fuisset ingressus.
5 Deinde quoniam eius adventu turbata genera, plurimi seditione sint mortui; et quia aliqui ab Athanasio caesi, iudicibus dicerentur esse contraditi. [SOCRATES, lib. II, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 7 et 8, p. 84.]
6 Hac derogatione tunc habita constituerunt episcopum in Alexandria, primo quidem Eusebium cognomento Emisenum. [SOCRATES, lib. II, cap. 6; edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 85.]
7 Quo ordinato, et in Alexandriam ire metuente, Gregorium fecerunt episcopum. His ita gestis, transformaverunt fidem, nihil quidem culpantes Nicaeni concilii; sed principium praebentes, quatenus frequentibus conciliis alia subinde mutantes et recitantes, terminus fidei paulatim in Arianam vesaniam repedaret. [SOCRATES, lib. II, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 86.]
Cassiodorus HOME

bav823.121 bav824.92 bnf1603.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik